Want to create interactive content? It’s easy in Genially!
Frugalitas
CECILIA MONTI
Created on April 27, 2023
Start designing with a free template
Discover more than 1500 professional designs like these:
View
Essential Learning Unit
View
Akihabara Learning Unit
View
Genial learning unit
View
History Learning Unit
View
Primary Unit Plan
View
Vibrant Learning Unit
View
Art learning unit
Transcript
l'accontentarsi
Frugalitas
Pavanello, Monti, Masetti
italiano
IL TOPO DI CAMPAGNA E IL TOPO DI CITTÀ
Olim mus rusticus in paupere suo cavo urbanum murem hospitio accepit et magna cum liberalitate omnia sua cibaria in mensa posuit. Sed alter, fastidiosus, quia adsuetus erat cenae exquisitae et sumptuosae, dente superbo male tangebat quod amicus apponebat. Tandem urbanus ad hunc: «Quomodo, amice, tam humilem vitam in hoc praerupto nemore agere potes? Cur hanc silvam urbi anteponis? Carpe viam et mecum veni! Terrestria vitam brevem vivunt, nec ullo modo mortem effugere possunt. Dum licet, vive beatus et memor brevitatis vitae in urbis commodis voluptatibusque!» Haec agrestem murem pepulerunt. Inde ambo iter incipiunt ut concubia nocte in locupletem urbis domum perveniant. Ibi vestes purpureae eburneos lectos tricliniares induebant, ibi cibi delicati de magna cena supererant. Rusticus in triclinio cubans, omnia libenter praelambit et hac nova sorte valde gaudet. Subito autem ingens valvarum stridor lectis mures excutit: canes feroces latrant et domus eorum clamoribus personat, dum bestiolae per totum conclave territae cursitant. Tum rusticus: «Haec vita minime mihi prodest. Vale! Cavum meum silvestre, pauper sed tutum ab omnibus insidiis, vitam meam securam placidamque faciet»
accepit
quia
posuit
adsuetus erat
tangebat
hunc:
apponebat
agere potes
hanc
Carpe
anteponis
veni
effugere possunt
vive
Haec
pepulerunt
incipiunt
perveniant
induebant
supererant
hac
cubans
gaudet
praelambit
excutit
latrant
personat
cursitant
Haec
prodest
faciet
da Orazio