Want to create interactive content? It’s easy in Genially!
Lucius mutatus
Thalie Melpomène
Created on April 26, 2022
Start designing with a free template
Discover more than 1500 professional designs like these:
View
Piñata Challenge
View
Teaching Challenge: Transform Your Classroom
View
Frayer Model
View
Math Calculations
View
Interactive QR Code Generator
View
Interactive Scoreboard
View
Interactive Bingo
Transcript
Lucius mutatus
Librement inspiré de L'Âne d'or ou Les Métamorphoses d'Apulée
Capitulum primum Capitulum secundum Capitulum tertium Capitulum quartum Capitulum quintum Capitulum sextum Capitulum septimum
Capitulum primum
Ego Lucius sum. Mihi nomen Lucius est. Graecus sum. Corinthius sum.
Quondam in Thessalia fui. Thessalia Graeciae pars est.
In Thessalia, veneficas esse dicitur. Veneficae mulieres sunt. Veneficae miracula magica faciunt.
Itaque veneficas esse in Thessalia credebam. Veneficarum mutationes videre volebam.
Sub vesperum, in urbem Hypatam fui. Milo me recepit. Milo amicus mei patris est. Apud Milonem fui.
Postero die, Miloni dixi : « Suntne veneficae in hac urbe ?
At Milo risit et mihi dixit : « Non, veneficae non sunt ! »
Deceptissimus fui.
Deceptissimus fui.
Ego Lucius sum. Mihi nomen Lucius est. Graecus sum. Corinthius sum.Quondam in Thessalia fui. Thessalia Graeciae pars est. In Thessalia, veneficas esse dicitur. Veneficae mulieres sunt. Veneficae miracula magica faciunt.Itaque veneficas invenire credebam. Veneficas esse in Thessalia credebam. Veneficarum mutationes videre volebam.Sub vesperum, in urbem Hypatam fui. Milo me recepit. Milo amicus mei patris est. Apud Milonem fui.Postero die, Miloni dixi : « Suntne veneficae in hac urbe ?At Milo risit et mihi dixit : « Non, veneficae non sunt ! » Deceptissimus fuit.
Return
Capitulum secundum
Milo servam habebat. Illi nomen Photis fuit. Photis Milonis serva fuit.
Servam Photidem quoque interrogavi. Primum nihil dixit, sed postea voce tremula mihi dixit :
« In hac domo, venefica est !
Pamphila ipsa, Milonis uxor !
Cum magico unguento in avem mutatur. In nocte, illam videre potes. »
Cum magico unguento in avem mutatur. In nocte, illam videre potes. »
Nam in nocte mutationem vidi : Pamphila unguentum per totum corpus fudit, et repente avis fuit.
Avis noctua fuit.
Haec mutatio miraculum fuit ! Post hoc miraculum, Photidi dixi : « Unguentumne mihi dare potes ? »Photis primum negavit, sed postero die mihi unguentum dedit.
Laetissimus fui.
Laetissimus fui.
Milo servam habebat. Illi nomen Photis fuit. Photis Milonis serva fuit. Servam Photidem quoque interrogavi. Primum nihil dixit, sed postea voce tremula mihi dixit : « In hac domo, venefica est ! Pamphila ipsa, Milonis uxor ! Cum magico unguento in avem mutatur. In nocte, illam videre potes. »Nam in nocte mutationem vidi : Pamphila unguentum per totum corpus fudit, et repente avis fuit. Avis noctua fuit. Haec mutatio miraculum fuit !Post hoc miraculum, Photidi dixi : « Unguentumne mihi dare potes ? »Photis primum negavit, sed postero die mihi unguentum dedit. Laetissimus fui.
Return
Capitulum tertium
Unguentum cepi, et per meum corpus id fudi.
At in noctuam non mutabar,
sed digiti mei se jungebant, cutis mea rigescebat, nasus meus auresque meae crescebant.
Asinus eram !
Tunc Photis clamavit : « Heu ! Quid feci ! Non rectum unguentum cepi ! »
Ego istam stultam esse putavi.
Mihi autem dixit : « Remedium facile est : rosas edere debes atque rursus Lucius eris. »
Igitur rosam invenire debebam.
Sed primum in stabulum ire debui. In stabulo equus meus erat.
Iste non me hospitem habuit, sed inimicum. Auribus demissis, minax erat.
Maestus, in stabuli angulum fugi.
Unguentum cepi, et per meum corpus id fudi. At in noctuam non mutabar, sed digiti mei se jungebant, cutis mea rigescebat, nasus meus auresque meae crescebant. Asinus eram !Tunc Photis clamavit : « Heu ! Quid feci ! Non rectum unguentum cepi ! » Ego istam stultam esse putavi. Mihi autem dixit : « Remedium facile est : rosas edere debes atque rursus Lucius eris. »Igitur rosam invenire debebam. Sed primum in stabulum ire debui. In stabulo equus meus erat. Iste non me hospitem habuit, sed inimicum. Auribus demissis, minax erat. Maestus, in stabuli angulum fugi.
Return
Capitulum quartum
Repente, magnam clamorem per fenestram audivi : « Latrones adsunt ! »
Latrones feroces viri sunt.
Etenim latrones vidi. Milo autem cum servis suis resistebat.
At latrones Milonem occiderunt.
Latrones non solum omnes divitias ceperunt, sed etiam equum meum, et me ipsum.
Nam longum iter coepimus.
Cum parvum vicum transibamus, auxilium petere volui : tamen verba facere non potui, sed rudere...
Hi han
Auxilium !!
Latrones riserunt. In alio vico, hortum vidi, ubi rosae florebant.
Jam laetus rosas appropinquavi, sed latrones me servabant, nec rosam edere potui.
Repente, magnam clamorem per fenestram audivi : « Latrones adsunt ! » Latrones feroces viri sunt. Etenim latrones vidi.Milo autem cum servis suis resistebat. At latrones Milonem occiderunt. Latrones non solum omnes divitias ceperunt, sed etiam equum meum, et me ipsum. Nam longum iter coepimus. Cum parvum vicum transibamus, auxilium petere volui : tamen verba facere non potui, sed rudere... Latrones riserunt.In alio vico, hortum vidi, ubi rosae florebant. Jam laetus rosas appropinquavi, sed latrones me servabant, nec rosam edere potui.
Return
Capitulum quintum
Postero die, sub densam silvam ascendimus ad altos montes.
Tandem advenimus in speluncam secretam latronum. Supra eam, inter saxa, aqua fontis defluebat.
Intra speluncam, senex servus cenam latronibus parabat.
Complures menses cum latronibus vivi. Rosas invenire sperabam, sed nullam vidi.
Quondam, sub nocte, latrones cum aliis latronibus pugnaverunt.
Complures in pugna mortui sunt ; etiam dux mortuus est. Nam speluncam relinquere decreverunt.
Solus apud senem in spelunca mansi.
Senex autem pauper erat, tum in forum vicinae urbis me duxit.
Postero die, sub densam silvam ascendimus ad altos montes. Tandem advenimus in speluncam secretam latronum. Supra eam, inter saxa, aqua fontis defluebat. Intra speluncam, senex servus cenam latronibus parabat. Complures menses cum latronibus vivi. Rosas invenire sperabam, sed nullam vidi.Quondam, sub nocte, latrones cum aliis latronibus pugnaverunt. Complures in pugna mortui sunt ; etiam dux mortuus est. Nam speluncam relinquere decreverunt.Solus apud senem in spelunca mansi. Senex autem pauper erat, tum in forum vicinae urbis me duxit.
Return
Capitulum sextum
In foro senex emptorem mihi invenit : etenim pistor me emit. Pistor farinam e frumento facit.
Postero die iste pistor matutine ad molam me duxit.
In officina plena pulveris, jumenta molas trahebant. Cum inter homines vivebam, numquam hunc laborem videram. Nunc ego molam trahere debebam.
Homines mihi plagas cum baculis inflixerunt. In ista officina, homines jumenta male tractabant.
Comites mei multa vulnera habebant et dolebant.
Servi quoque laborabant et dolebant : in cute stigmata videre poteram.
Servi jumentis pares erant.
Nam putabam : « Quam miser nunc sum ! Quam fortunatus Lucius ante eram ! »
In foro senex emptorem mihi invenit : etenim pistor me emit. Pistor farinam e frumento facit. Postero die iste pistor matutine ad molam me duxit.In officina plena pulveris, jumenta molas trahebant. Cum inter homines vivebam, numquam hunc laborem videram. Nunc ego molam trahere debebam. Homines mihi plagas cum baculis inflixerunt. In ista officina, homines jumenta male tractabant. Comites mei multa vulnera habebant et dolebant. Servi quoque laborabant et dolebant : in cute stigmata videre poteram. Servi jumentis pares erant. Nam putabam : « Quam miser nunc sum ! Quam fortunatus Lucius ante eram ! »
Return
Capitulum septimum
In vicina urbe, dies pompae pro dea Iside advenit.
Filia domini mei in dorsum meum se imposuit. In pompa, ego tam fessus eram quam nihil videbam, nec juvenes qui carmina canebant, nec puellae quae saltabant.
Repente, juxta statuam deae, rosarum coronam vidi ! Statim ad coronam rui. Tandem rosam momordi !
Tum longus pilus, longae aures, ingens venter abscesserunt, atque rursus pedes humani habui.
In media pompa totus nudus fui.
Nam circa me turba stupida erat, statimque clamavit : « O magna Dea ! O miraculum ! »
Talis est historia mea. Hodie Lucius rursus sum, et tamen omnia memini.
In vicina urbe, dies pompae pro dea Iside advenit. Quasi omnes incolae veniebant. Filia domini mei in dorsum meum se imposuit. In pompa, ego tam fessus eram quam nihil videbam, nec juvenes qui carmina canebant, nec puellae quae saltabant.Repente, juxta statuam deae, rosarum coronam vidi ! Statim ad coronam rui. Tandem rosam momordi !Tum longus pilus, longae aures, ingens venter abscesserunt, atque rursus pedes humani habui. In media pompa totus nudus fui. Nam circa me turba stupida erat, statimque clamavit : « O magna Dea ! O miraculum ! »Talis est historia mea. Hodie Lucius rursus sum, et tamen omnia memini.
Return